

Liber Genesis*
Caput 1: Versus 19
Et factum est vespere et mane,etc.[BEDA, in Hexaem., tom. 2, col. 13]In hac vespera populus Dei in Aegypto agnum obtulit, etc., usque ad spem atque fidem donaret.Et factum est vespere,etc.[ISID., ubi supra.]Mane quartae diei regnum David. Haec aetas similis est juventuti, quae inter omnes regnat aetates, et firmum est omnium aetatum firmamentum: unde comparatur quarto diei, quo facta sunt sidera in firmamento coeli. Splendor siquidem solis regni figurat excellentiam, plebem obtemperantem regi lunae splendor ostendit, tanquam Synagogam. Stellae vero principes ejus sunt, et omnia fundata in regni stabilitate, tanquam in firmamento.